Latin
60
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 60
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra Christi coaedificentur nisi boni, profecto in bonis est illa ecclesia cui dicitur: sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. in his est enim qui aedificant super petram, id est qui audiunt uerba Christi et faciunt, quia et Petro confitenti se Christum filium dei sic ait: et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt. ipse enim dixit: qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui aedificat domum suam super petram, et ibidem paulo post: qui audit, inquit, uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. qui ergo compage caritatis incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum dei; qui autem super harenam aedificant uel in spinis deputantur, quis dubitauerit quod regnum dei non possidebunt? nihil utique talibus prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod habent ulla iniuria facienda est.