Latin
63
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 63
Unproofread scanNot analysed yet
Dicat mihi nunc haereticus: 'quomodo me suscipis?' cito respondeo: (sicut suscipit ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus sis, quam saluator noster, medicus uulneris tui?' hic forte dicis: 'lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi iusserit eos, qui ab haereticis transire ad ecclesiam uolunt'. hoc aperte atque euidenter nec ego lego nec tu. si enim haereticus esset Iohannes et in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid dicerem non haberem. rursus si Petrus in nomine patris et filii et spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui dominus ait: qui lotus est semel non habet necessitatem iterum lauandi, ego obtinerem quod dico ita, ut tu contra quid diceres non haberes. nunc uero cum in scripturis non inueniamus aliquos ad ecclesiam transisse ab haereticis et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si aliquis sapiens extitisset, cui dominus Christus testimonium perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam domino Christo, cuius testimonio commendabatur, repugnare iudicaremur. perhibet autem testimonium Christus ecclesiae suae. ecce euangelium lege ubi ait: oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. quomodo ergo suscipit ista ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, remotis omnibus ambagibus et tergiuersationibus sic suscipiendus es. quod si non uis, non mihi aut cuiquam hominum, qui te uult ita suscipere, sed ipsi saluatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum esse non uis credere quemadmodum suscipit illa ecclesia, quam testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere.