Latin
62
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 62
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod prauum est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. ueniens itaque haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi uiolet sacramentum, accipiat uinculum pacis quod non habebat. sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod habebat: utrumque enim necessarium est ad regnum dei adipiscendum, et baptismus et iustitia. et in contemptore quidem baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest prodesse. sicut enim ueritas dixit: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ita eadem ueritas dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, ut non baptismus solus, sed etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem uel utrumque uel unum defuerit, illuc peruenire non possit. quapropter cum dicatur haereticis: 'iustitia uobis deest, quam sine caritate ac uinculo pacis habere nullus potest', cumque et ipsi fateantur w multos baptismum habere et iustitiam non habere et, si non fateantur, eos conuincat scriptura diuina, miror quomodo putent, cum eos habentes non suum sed Christi baptismum iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis iam nihil deesse iudicemus, et, quia baptismus eis in catholica non datur quem habere inueniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent eis ad perniciem ualeat, non ad salutem. quod si nolunt intellegere, sufficit nobis quod eam tenemus ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum et canonicarum scripturarum testimoniis demonstratur.