Latin
70.1 to 70.12
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 70.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae, quod est Christus. sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cuius multi filii magis quam eius quae habet uirum —quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse ecclesiam matrem nostram, cui dictum est: dominus qui eruit te ipse deus uniuersae terrae uocabitur, cui dictum est: terra tua orbis terrarum —,sicut suscipit regina illa, de qua in psalmis dicitur: adstitit regina a dextris tuis, et cui dicitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit ecclesia per omnes gentes, incipiens ab Hierusalem, sicut suscipit ecclesia, quae testis est Christo in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. ille enim te suscipit, qui hoc de illa dixit, qui talibus eam uerbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem; hi sunt enim filii regni, ager autem est mundus, messis est finis saeculi. dominus exposuit, euangelium est; uerba domini sunt, manifesta sunt. possem tibi dicere: 'sic te suscipio, quemadmodum et uos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a uobis damnati extra uestram communionem baptizauerunt, cui rei quid contradicas omnino non habes'. sed hoc potius dicam, quod et aduersus ipsos Maximianistas inuictissime ualeat, qui uos in duobus praecipue testimoniis, quibus imperitissime (et) tamen creberrime uti soletis, omnino uicerunt, et de paucitate et de meridie. hoc ergo dicam, quod uos omnes, tamquam pariter contra nos insurgatis, extinguat: 'sic uos suscipimus, si corrigi uultis, quemadmodum suscipit ecclesia, quam dominus Iesus dixit ab Hierusalem coepturam et in Actibus apostolorum legimus inde coepisse et per omnes gentes ituram et in Actibus apostolorum legimus per multas isse, antequam ueniret in Africam, et per omnes ituram, antequam ueniat finis, quia ipse dominus ait: praedicabitur hoc euangelium in omnibus gentibus, et tunc ueniet finis'.