Latin
70.13 to 70.19
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 70.13-19
Unproofread scanNot analysed yet
ecce purgamenta eius: quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum. ecce frumenta eius: qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. ubi hic Africa nominata est in parte Donati? ecce iterum frumenta eius: ut scias, inquit apostolus, quemadmodum te oporteat in domo dei conuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. et sine dubio magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. ecce purgamenta eius: spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum et cetera. ubi et hic Africa in parte Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum ueritatis aut pietatis sacramentum, de quo usque in finem ita cucurrit, ut diceret: praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria?