Latin
71
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 71
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo pluribus teneam? qui respondere cogitat huic epistulae, scrutetur scripturas et aut manifestum de Africa, uel in qua sola uel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium —quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare scriptura non potest —,aut, si suarum suspicionum uel criminationum uel calumniarum sectatores credulos quaerit et uult traducere in aliud euangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema esset, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo cecidit, quia in ueritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a domino deo acceperat annuntiauit, primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis incidissent nec de loco felicitatis exissent.