Latin
Letter 104
Augustine, Epistulae 104.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis inprudentem cum aliquo sensu doloris priuat. ne superuacuis sceleribus adsuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos uellit, ne serpentibus plaudat, atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et uita periclitatur. non tunc benefici sumus, cum id, quod a nobis petitur, facimus, sed cum id facimus, quod non obsit petentibus. nam pleraque non dando prosumus et noceremus, si dedissemus. unde illud prouerbium: Nec puero gladium. (Tu uero', inquit Tullius, 'ne unico quidem filio'. quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. et de diuitiis, ni fallor, cum haec ageret, loquebatur. proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. medici cum uident secandam urendamque putredinem, saepe aduersus multas lacrimas misericorditer obsurdescunt. si, quotiens paruuli uel etiam grandiusculi ueniam peccantes deprecati sumus, totiens a parentibus uel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus creuisset? quis aliquid utile didicisset? prouidenter ista, non crudeliter fiunt. ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quem ad modum apud nos efficias, quod rogaris a tuis; omnia uero diligenter considera. si praeterita neglegis, quae fieri iam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat, prudenter adtende. non sane fideliter eos amare conuincimur, si hoc solum intuemur, ne non faciendo, quod poscunt, minuatur, quod amamur ab eis; et ubi est, quod et uestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam uoluntati?