Latin
Letter 104
Augustine, Epistulae 104.8
Unproofread scanNot analysed yet
'Nihil interest', inquis, 'quale uideatur esse peccatum, cum indulgentia postulatur.' recte hoc diceres, si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. absit enim a corde Christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cuiusque rapiatur; absit, ut in dimittendo cuique peccatum aut non praeueniat preces rogantis aut certe continuo subsequatur, sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne uindicta etiam lege debita pasci desideret, non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. fieri enim potest, ut uehementius aduersando emendationem quisque neglegat hominis, quem grauius odit, et nonnulla molestia reddat cohercendo meliorem, quem maxime diligit.