Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.10
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse ergo ille Cyprianus cum per impiorum gentilium persecutionem uastata ecclesia multos plangeret lapsos malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa ecclesia damnabili conuersatione uiuebant, de collegarum suorum moribus gemit nec suum gemitum silentio tegit, sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut 'esurientibus etiam in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent). puto istorum auaritia, rapinis et faenore Cyprianum non fuisse maculatum nec tamen ab eis corporali segregatione sed uitae dissimilitudine fuisse disiunctum. cum eis altare tetigit, sed inmundam illorum uitam ille non tetigit, quando sic culpauit atque arguit. placentia ista quippe tanguntur, displicentia repelluntur. ideoque illi optimo episcopo nec censura, qua peccata coherceret, nec cautela defuit, qua unitatis uinculum custodiret. legitur eius in quadam epistula, quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit propheticam regulam tenens nullo modo ecclesiae deseri debere unitatem propter malorum permixtionem. 'nam etsi uidentur', inquit, 'in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut, quoniam esse zizania in ecclesia cernimus, nos de ecclesia recedamus. tantum modo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus'.