Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.11
Unproofread scanNot analysed yet
Istam caritatis legem ex ore Christi domini promulgatam —ipsius enim sunt istae similitudines et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum et de malis piscibus usque ad tempus litoris intra eadem retia tolerandis hanc ergo caritatis legem si maiores uestri mente retinerent, si cum dei timore cogitarent non propter Caecilianum et nescio quos Afros siue, ut putatis, re uera criminosos siue, quod magis credendum est, calumniis appetitos se ab ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus per omnes gentes radios suos porrigere et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendere, non, inquam, se a tot gentibus Christianis, quae omnino nescierunt, qui uel quid uel quibus obiciebant, nefaria separatione discinderent, quod non fit nisi aut simultate priuata potius quam utilitate communi aut illo uitio, quod consequenter Cyprianus ipse conumerat uitandumque commemorat. nam cum praecepisset propter zizania, quae in ecclesia cernuntur, non esse ecclesiam deserendam, sequitur et adiungit: 'Nobis tantum modo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut. cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: In domo autem magna non solum sunt uasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem honorata quaedam inhonorata. nos operam demus et, quantum possumus, laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli licitum est, cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi, quod soli filio pater tribuit, uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam et uentilabrum etiam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista praesumptio et sacrilega obstinatio, quam sibi furor prauus adsumit, et, dum sibi semper aliquid amplius, quam mitis iustitia deposcit, adsumunt, de ecclesia pereunt et, dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt.'