Latin
Letter 111
Augustine, Epistulae 111.3
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde, carissime, etiam illis, quorum uerba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt: (Si nos peccatores ista meruimus, quare et serui dei barbarorum ferro perempti sunt et ancillae dei captiuae ductae sunt?' humiliter et ueraciter et pie responde: Quantam libet enim iustitiam seruemus, quantam libet domino oboedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus tribus illis uiris, qui in camino ignis ardentis pro conseruanda dei lege proiecti sunt? et tamen lege, quid illic dicat Azarias, unus ex tribus aperiens os suum in medio ignis dixit: Benedictus es, domine deus patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula, quoniam iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et omnia opera tua uera et rectae uiae tuae et omnia indicia tua ueritas et iudicia ueritatis fecisti per omnia, quae intulisti nobis et ciuitati sanctae patrum nostrorum Hierusalem, quoniam in ueritate et iudicio intulisti nobis omnia haec propter peccata nostra, quoniam peccauimus et legi non paruimus et mandatis tuis non obaudiuimus, ut bene nobis esset; et omnia, quae intulisti nobis, uero iudicio intulisti et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum et regiis iniusto et pessimo ultra uniuersam terram. et nunc non est nobis, ut possimus aperire os; uere confusio et opprobrium facti sumus seruis tuis et eis, qui te colunt. ne tradideris nos in perpetuum, domine, propter nomen tuum et ne despexeris testamentum tuum et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis propter Abraham, qui a te dilectus est, et propter Isaac seruum tuum et Israhel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra caeli et harenam maris, quoniam, domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra. uides certe, frater, quales uiri, quam sancti, quam fortes in media tribulatione, ubi tamen eis parcebatur et eos urere ipsa flamma uerebatur, peccata sua eonfitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari nouerant nec tacebant.