Latin
111.4.1 to 111.4.9
Augustine, Epistulae 111.4.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid etiam meliores esse possumus ipso Danihele, de quo per Ezechielem prophetam dicit dominus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Danihel? et qui ponitur unus in tribus iustis, quos dicit deus solos se liberaturum ostendens utique in illis tres quasdam formas iustorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent, sed ipsi soli liberentur, Noe, Danihel et Iob? lege tamen etiam precem Danihelis et uide, quem ad modum in captiuitate positus peccata non tantum populi sui uerum etiam sua confiteatur et pro his dicat per iustitiam dei se ad illam captiuitatis poenam et opprobria peruenisse. sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad dominum deum, ut quaererem preces et obsecrationes in ieiunationibus et s sacco, et precatus sum dominum deum meum et confessus sum et dixi: Domine deus magne et mirabilis, qui seruas testamentum tuum et misericordiam diligentibus te et seruantibus praecepta tua, peccauimus, aduersus legem fecimus, impie egimus et recessimus et declinauimus a praeceptis tuis et a iudiciis tuis et non exaudiuimus seruos tuos prophetas, qui loque- . bantur in nomine tuo ad reges nostros et ad omnem populum terrae. tibi, domine, iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic, uiro Iuda et habitantibus Hierusalem et omni Israhel, qui proximi sunt et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi propter contumaciam eorum, quia inprobauerunt te, domine. nobis confusio faciei et regibus nostris et principibus nostris et patribus nostris, qui peccauimus. tibi domino deo nostro miserationes s et propitiationes, quoniam recessimus et non audiuimus uocem domini dei nostri, ut essemus in praeceptis legis huius, quae dedit in conspectu nostro in manus seruorum eius prophetarum. et omnis Israhel peccauerunt aduersus legem tuam et declinauerunt, ne audirent uocem tuam, et superuenit nobis maledictio et iusiurandum, quod scriptum est in lege Moysi serui dei, quoniam peccauimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad iudices nostros, qui iudicabant nos superducere in nos mala magna, quae numquam facta sunt sub omni caelo secundum ea, quae facta sunt in Hierusalem;