Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.28
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum uim quandam animalem et spirabilem, qua ui eum credo et (imagines) ipsas diuinitate praeditas) dicere, non omnes omnium rerum sed deorum, et 'principia mentis' esse (in uniuerso', quibus diuinitatem tribuit, et 'animantes imagines, quae uel prodesse nobis soleant uel nocere'. Epicurus uero neque aliquid in principiis rerum ponit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut iam diuidi nequeant neque sentiri aut uisu aut tactu possint. quorum corpusculorum concursu fortuito et mundos innumerabiles et animantia et ipsas animas fieri dicit et deos, quos humana forma non in aliquo mundo sed extra mundos atque inter mundos constituit; et non uult omnino aliquid praeter corpora cogitare, quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus, quas atomis formari putat, defluere atque in animum introire subtiliores, quam sunt illae imagines, quae ad oculos ueniunt —nam et uidendi causam hanc esse dicit —,'ingentes' autem 'quasdam imagines', ita 'ut uniuersum mundum complectantur extrinsecus'. intellegis enim iam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.