Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.29
Unproofread scanNot analysed yet
Miror non admonuisse Democritum uel hoc ipso falsa esse, quae dicit, quia uenientes tam magnae imagines in tam breuem animum nostrum, si corporeus, ut illi uolunt, tam paruo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. a magno enim corpore cum paruum corpus adtingitur, a toto simul adtingi nullo pacto potest. quo modo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum uenientes atque intrantes animum adtingunt, quae nec totae intrare possunt per tam paruum corpus nec totae tam paruum animum ? adtingere? memento me secundum illos haec dicere —non enim ego talem animum sentio —aut, si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non uidit non opus esse nec fieri posse, ut incorporeus animus aduentu atque contactu corporearum imaginum cogitet? de uisu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breues oculos tam grandia imaginum corpora tota adtingere nullo modo possunt.