Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.30
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem quaeritur ab eis, quare una imago uideatur corporis alicuius, a quo innumerabiliter imagines fluunt, respondent eo ipso, quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitate fieri, ut ex multis una uideatur. quam uanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedunt quaedam corpuscula de diuino corpore, ut alia succedant et dissolui illam naturam eadem successione non sinant, omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. deinde 'quo modo non uereatur iste deus, ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna?' pulsari enim dicit illud corpus, quod inruentibus atomis feriatur, et agitari, quod penetretur. deinde (cum ex ipso imagines', de quibus iam satis dictum est, 'semper adfluant', quo modo potest de inmortalitate confidere?