Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.4
Unproofread scanNot analysed yet
Non mihi uideris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse. iudicaui, nunc tamen in te maxime experior. non enim aliunde quam ex eadem pernicie non uidisti, qua tandem re possemus moueri, ut tibi, quod petebas, daremus. quam enim peruerse tu ipse non ob aliud ad ea discenda, quae interrogas, raperis, nisi ut lauderis aut non uitupereris ab hominibus, tam peruerse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moueri. et utinam possemus efficere, ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime mouereris, cum tibi m nos indicaremus non ad praestandum tibi, quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moueri! 'mores hominum', inquis, 'procliues sunt ad uituperandum'. quid deinde? 'si interrogatus quis non responderit,' inquis, 'indoctus et hebes putabitur'. ecce ego te interrogo non de Ciceronis »libris aliquid, cuius sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de ipsa epistula tua et de sententia uerborum tuorum; quaero enim, cur non dixeris: 'Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur', sed potius dixeris: 'Indoctus et hebes putabitur', nisi quia satis etiam ipse intellegis eum, qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem sed putari. at ego te admoneo eum, qui talium putatorum linguis s tamquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum et ideo non putari tantum indoctum atque hebetem sed uere esse atque conuinci.