Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.5
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse dixeris: 'Sed cum hebes animo non sim et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo uel putari'. recte; sed quo fine nolis, id quaero. quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens ab hominibus ad uituperandum procliuibus indoctus et hebes puteris. ego autem quaero, hocine totum sit, cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam uehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere uoluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. hunc enim finem certe iam sentis esse nugatorium, inanem, uentosum; habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupulae mentis ad non uidendam opulentiam ueritatis offunditur. crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa uoluntate et in ipsa. cuius umbra auerteris, dignitate ueritatis. unde enim tibi nisi uel hoc modo de hac re fidem faciam, non inuenio. non enim uides eam aut ullo modo, quam diu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam uidere.