Latin
Letter 12
Augustine, Epistulae 12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Plures epistulas te scribis misisse, quam accepimus; sed neque tibi possum non credere neque mihi tu. tametsi enim rescribendo par esse non ualeo, tamen non minore a me diligentia seruantur litterae tuae, quam frequentantur abs te. prolixiores autem nostras non te amplius quam binas accepisse conuenit inter nos; non enim misimus tertias. sane recognitis exemplaribus animaduerti quinque fere tuis rogationibus esse responsum, nisi quod una ibi quaestio quasi transeunter perstricta, quamquam non temere ingenio tuo commissa sit, non tamen fortasse satisfecit auaritiae tuae. quam refrenes aliquantum opus est et nonnulla compendia libenter feras, ita plane ut, si quicquam fraudo intellegentiam, dum sum parcus in uerbis, nihil parcas mihi; sed tu iure, quo mihi ualentius esset forte aliquid, si quicquam posset esse iucundius, totum, quod debetur, efflagites: hanc igitur epistulam numerabis inter minores epistulas meas, quam tibi t non sibi nihil mihi de aceruo minuere. non enim et tu mittis minores, quae non eundem aceruum augeant. quare illud, quod de filio dei quaeris, cur ipse potius dicatur hominem suscepisse quam pater, cum simul uterque sit, dinosces facillime, si sermocinationum nostrarum, quibus, ut potuimus —nam ineffabile quiddam est —. . . . . . . . . . qui sit dei filius, quo coniuncti simus, recorderis. quod ut hic breuiter adtingam, disciplina ipsa et forma dei, per quam facta sunt omnia, quae facta sunt, filius nuncupatur. quicquid autem per susceptum illum hominem gestum est, ad eruditionem informationemque nostram gestum est.