Latin
Letter 13
Augustine, Epistulae 13.1
Unproofread scanNot analysed yet
Usitata tibi scribere non libet, noua non licet. alterum enim 'uideo tibi non convenire, alterum mihi non uacare. nam ex quo abii abs te, nulla mihi opportunitas, nullum otium datum est ea, quae inter nos quaerere solemus, agitandi atque versandi. sunt quidem hiemales nimis longae noctes nec a me totae dormiuntur; sed sese obiciunt magis cogitanda, cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria. quid ergo faciam ? mutusne apud te, an tacitus sim ? neutrum \\uis, neutrum uolo. quare age atque accipe, quod de me excudere potuit ultimum noctis, quam diu exequebatur, quo haec epistula scripta est. -