Latin
Letter 126
Augustine, Epistulae 126.14
Unproofread scanNot analysed yet
Fiat ergo, quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo. quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur. quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti. hinc enim potius cauendae sunt linguae inimicorum, de quibus tamquam iaculis ad interficiendos infirmos maior ille utitur inimicus. sed absit, ut de tali anima speremus aliud, quam quod dei timor inspirat et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto uel tumultu uel offensione magis euerti uellem ecclesiam, cui seruio, quam id, quod a tali uiro nobis offerebatur, accipere.