Latin
Letter 127
Augustine, Epistulae 127.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vir egregius, filius meus Ruferius, adfinis uester, rettulit mihi, quid domino uoueritis. qua eius narratione hilaratus et ibidem metuens, ne aliud suadeat ille temptator, qui bonis talibus antiquitus inuidet, exhortandam paucis credidi caritatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites, quod in diuinis eloquiis legitur: Ne tardes conuerti ad dominum neque differas de die in diem atque arripias curesque reddendum, quod ei te uouisse nosti, qui et debita exigit et promissa persoluit. nam et hoc scriptum est: Vouete et reddite domino deo nostro. quamquam etsi non uouisses, quid aliud tibi suadendum fuit aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat, a quo institutus est, praesertim quia caritatis erga nos dei tantum apparuit atque inluxit indicium, ut filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur? restat ergo, ut fiat, quod apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut, qui uiuunt, iam non sibi uiuant sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, nisi forte adhuc mundus amandus est tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt cum mundo etiam florente florere, tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.