Latin
Letter 127
Augustine, Epistulae 127.2
Unproofread scanNot analysed yet
Labores et pericula et exitia huius transitoriae uitae si pro eadem uita quandoque finienda subeuntur, ut mors eius non omnino auferatur, sed paululum differatur, quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cauet nec ignauia turpiter timet nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit, quae non erit. habeat igitur te uita aeterna in dilectoribus suis. nonne cernis, haec uita miserabilis et egena quam uehementes habeat quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo eius saepe turbati citius eam finiunt eo ipso, quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, ueluti si quisquam fluuio rapiendus inruat latronem bestiamue fugiendo. iactant in mare tempestate saeuiente aliquando et alimenta et, ut uiuant, proiciunt, unde uiuunt, ne cito finiatur, quod uel in labore uiuitur. quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum inpendere coeperit, ideo cauetur, ut diutius timeatur. nam inter tot casus fragilitatis humanae quam multae mortes timentur, quarum certe una cum uenerit, restat ceteras non timeri! et tamen fugitur una, ut omnes timeantur. quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur? sed ut aliquanto serius moriantur. multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adiciantur incerti, et nonnumquam ipsis doloribus uicti continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt, et cum omnino non eligant uitam finire, ne doleant, sed dolere, ne finiant, accidit eis, ut et doleant et finiant, non solum quia et sanati uitam utique finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota breuis est, nec de ipso breui spatio sui secura, quia semper incerta est, uerum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere uoluerunt.