Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.13
Unproofread scanNot analysed yet
In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter se ipsa appetuntur, sufficientia uero rerum necessariarum non propter se ipsam sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. incolumitas porro in ipsa uita ac salute atque integritate animi et corporis constituta est. itemque amicitia non angustis finibus terminanda est; omnes enim, quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamuis in alios propensius in alios suspensius inclinetur; peruenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. ita nemo est in genere humano, cui non dilectio etsi non pro mutua caritate pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur. sed hi nos multum iusteque delectant, a quibus uicissim sancte casteque diligimur. ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur, ut habeantur, orandum est.