Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.14
Unproofread scanNot analysed yet
Hocine totum et haec sunt omnia, quibus beatae uitae summa colligitur? an aliquid aliud ueritas docet, quod his omnibus praeferatur? nam et illa sufficientia et ipsa incolumitas uel propria uel amicorum quam diu temporalis est, pro aeternae uitae adeptione abicienda est, quamquam fortasse corpus animus uero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit. neque enim utiliter in tempore uiuitur nisi ad comparandum meritum, quo in aeternitate uiuatur. ad illam ergo unam uitam, qua cum deo et de deo uiuitur, cetera, quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. in eo quippe nosmet ipsos diligimus, si deum diligimus, et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmet ipsos ita uere diligimus, si eos ad dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. deum igitur diligimus per se ipsum et nos ac proximos propter ipsum. nec cum ita uiuimus, iam nos in ipsa beata uita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius, quod oremus. quo modo enim iam beate uiuimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene uiuimus?