Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.16
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est et illud: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inuenit et pulsanti aperietur. aut quis est ex uobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porriget ei? aut si ouum petit, numquid porriget ei scorpium? si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester caelestis dabit bona petentibus se. cum ergo secundum tria illa, quae commendat apostolus, fides significetur in pisce uel propter aquam baptismi uel quod in huius saeculi fluctibus integra est, cui contrarius est ille serpens, qui, ut non crederetur deo, uenenosa fraude persuasit, spes in ouo, quia uita pulli nondum est, sed futura est nec iam uidetur, sed adhuc speratur —spes enim, quae uidetur, non est spes —,cui contrarius est scorpius, quoniam, qui sperat aeternam uitam. quae retro sunt, obliuiscitur et in anteriora se extendit, cui noxium est retro respicere, scorpius autem ex ea parte cauendus est, quam uenenatam et aculeatam retrorsum habet, caritas in pane, maior enim horum caritas et in cibis utique uincit cetera panis utilitas, cui contrarius est lapis. quoniam dura corda respuunt caritatem, siue aliud aliquid congruentius ista significent, tamen, qui nouit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit.