Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quare faciat, qui nouit, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, mouere animum potest, nisi intellegamus, quod dominus et deus noster non uoluntatem nostram sibi uelit innotescere, quam non potest ignorare, sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare. illud enim ualde magnum est, sed nos ad accipiendum parui et angusti sumus. ideo nobis dicitur: Dilatamini, ne sitis iugum ducentes cum infidelibus. tanto quippe illud, quod ualde magnum est, quod nec oculus uidit, quia non est color, nec auris audiuit, quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus et speramus firmius et desideramus ardentius.