Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, etiam diu orare, cum uacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamuis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est inprobum nec inutile. neque enim, ut nonnulli . putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. aliud est sermo multus aliud diuturnus affectus. nam et de ipso domino scriptum est, quod pernoctauerit in orando et quod prolixius orauerit. ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum in tempore precator opportunus, cum patre exauditor aeternus?