Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.18
Unproofread scanNot analysed yet
In ipsa ergo fide et spe et caritate continuato desiderio semper oramus. sed ideo per certa interualla horarum et temporum etiam uerbis rogamus deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus, nobis ipsis innotescamus et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. dignior enim sequitur effectus, quem feruentior praecedit affectus. ac per hoc et quod ait apostolus: Sine intermissione orate, quid est aliud quam 'beatam uitam,' quae nulla nisi aeterna est, ab illo, qui eam dare solus potest, 'sine intermissione desiderate'? semper ergo hanc a domino deo desideremus et semper oremus. sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodam modo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem reuocamus uerbis orationis nos admonentes in id, quod desideramus, intendere, ne, quod tepescere coeperat, omnino frigescat et penitus extinguatur, nisi crebrius inflammetur. unde et illud, quod idem apostolus ait: Postulationes uestrae innotescant apud deum, non sic accipiendum est, tamquam deo innotescant, qui eas, et antequam essent, utique nouerat, sed nobis innotescant apud deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam, aut forte innotescant etiam angelis, qui sunt apud deum, ut quodam modo eas offerant deo et de his consulant et, quod eo iubente implendum esse cognouerint, sicut oportere ibi cognouerint, hoc nobis uel euidenter uel latenter adportent; dixit enim angelus homini: Et nunc, quando orabas tu et Sarra, ego obtuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis dei.