Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.26
Unproofread scanNot analysed yet
In his ergo tribulationibus, quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus et tamen, quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, uniuersali humana uoluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. sed hoc deuotionis debemus domino deo nostro, ut, si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo neglegi existimemus, sed potius pia patientia malorum bona speremus ampliora. sic enim uirtus in infirmitate perficitur. nonnullis quippe inpatientibus dominus deus, quod petebant, concessit iratus, sicut contra apostolo negauit propitius. nam legimus, Israhelitae quid et quo modo rogauerint et acceperint, sed expleta concupiscentia inpatientia est grauiter castigata. dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum. dedit etiam, quod diabolus postulauit, ut probandus eius famulus temptaretur. exaudiuit rogantes et inmundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur. haec scripta sunt, ne forte se quisquam magni pendat, si fuerit exauditus, cum aliquid inpatienter petit, quod non impetrare plus prosit, aut se abiciat et de diuina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius uel a prosperitate corruptus penitus euertatur. in talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. unde si aliquid, contra quod oramus, acciderit, patienter ferendo et in omnibus gratias agendo hoc potius oportuisse, quod dei non quod nostra uoluntas habuit, minime dubitare debemus. nam et huius modi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se uoluntatem ex hominis susceptione transformans continuo subiecit: Verum non quod ego uolo, sed quod tu uis, pater. unde merito per unius oboedientiam iusti constituuntur multi.