Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.27
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis autem unam illam petit a domino et hanc requirit, certus ac securus petit nec timet, ne forte obsit, cum acceperit, sine qua nihil prodest, quicquid aliud, sicut oportet, acceperit. ipsa est enim una uera et sola beata uita, ut contemplemur domini delectationem in aeternum inmortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. propter hanc unam cetera requiruntur et non indecenter petuntur. istam quisquis habuerit, omnia, quae uult, habebit nec aliquid ibi uelle quia nec habere poterit, quod non decebit. ibi est quippe fons uitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quam diu in spe uiuimus et, quod speramus, nondum uidemus, in protectione alarum eius, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus eius et torrente uoluptatis eius potemur, quoniam apud eum est fons uitae, in lumine eius uidebimus lumen, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum et nihil erit ultra, quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. uerum tamen, quoniam ipsa est pax, quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. quod enim, sicuti est, cogitare non possumus, utique nescimus, sed, quicquid cogitanti occurrerit, abicimus, respuimus, inprobamus, non hoc esse, quod quaerimus. nouimus. quamuis illud nondum. quale sit. nouerimus.