Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.7
Unproofread scanNot analysed yet
Antequam ergo ista consolatio ueniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus nocte ac die, desolatam te esse memineris. non enim apostolus qualicumque uiduae tribuit hoc munus, sed quae uere, inquit, uidua est et desolata, sperauit in domino et persistit in orationibus nocte et die. quod uero sequitur, uigilantissime caue: Quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est; agit enim homo in his, quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum esse se credit. quapropter quod scriptura dixit de diuitiis: Diuitiae si adfluant, ne adponatis cor, hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si adfluant, ne adponas cor. non ideo te magni pendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod uelut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. omnino haec in te despice atque contemne, ne in his quicquam requiras praeter integram corporis ualitudinem. haec enim contemnenda non est propter necessarios usus uitae huius, antequam mortale hoc induatur inmortalitate, hoc est uera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena infirmitate deficiens corruptibili uoluptate reficitur, sed caelesti firmitate persistens aeterna incorruptibilitate uegetatur. nam et ipse apostolus: Carnis, inquit, prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis, quia gerimus curam carnis sed ad necessitatem salutis. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse itidem dicit. hinc est, quod et Timotheum nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet, ut modico uino utatur propter stomachum et frequentes suas infirmitates.