Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.8
Unproofread scanNot analysed yet
Has ergo delicias, in quibus uidua si agit, hoc est si delectatione cordis haeret atque habitat, uiuens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo cauentes ipsas uelut matres deliciarum diuitias dispergendo pauperibus abiecerunt et alio modo in caelestibus thesauris potius condiderunt. quod si tu deuincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis, quam de his rationem reddas deo. nemo enim scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. nos non debemus ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. pertinet tamen ad uidualem curam tuam, deliciae si adfluant, ne adponas cor, ne in eis putrescendo moriatur, quod sursum esse debet, ut uiuat. te in eo numero deputato, de quibus scriptum est: Viuent corda eorum in saeculum saeculi.