Latin
Letter 137
Augustine, Epistulae 137.1
Unproofread scanNot analysed yet
Legi litteras tuas, in quibus uidi magni cuiusdam dialogi specimen laudabili breuitate comprehensum. respondere igitur debui nec pro dilatione aliquid excusationis opponere. accidit enim opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum uacaret. quibus autem dictandis hoc otium statueram inpendere, paululum distuli nequaquam iustum esse arbitratus, ut, quem ad quaerendum exhortatus ipse fueram, differrem quaerentem. quis autem nostrum, qui Christi, ut possumus, gratiam ministramus, cum tua uerba legerit, ita te uelit doctrina instrui Christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem non huius uitae, quam uaporis esse simillimam tantillum apparentis et ilico uanescentis atque pereuntis sermo diuinus admonere curauit, sed illam salutem, propter quam adipiscendam et in aeternum obtinendam Christiani sumus? parum est ergo nobis sic te instrui, ut tibi sit liberando satis. ingenium quippe et eloquium tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam ceteris, contra quorum tarditatem seu peruersitatem conuenientissime defendenda est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt, quae nimis affectant plurimum posse et ad sua uitia sananda uel etiam frenanda nihil possunt.