Latin
Letter 137
Augustine, Epistulae 137.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris igitur, utrum mundi dominus et rector intemeratae feminae corpus impleuerit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater et tamen uirgo enixa sit sollemnitate pariendi et post haec uirginitas inuiolata permanserit; utrum intra corpusculum uagientis infantiae latuerit, cui par uix putatur uniuersitas, passus fuerit puerilitatis annos, adoleuerit, iuuentute solidatus sit; tam diu a sedibus suis afuerit ille regnator atque in unum corpusculum totius mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit, cibo alitus, omnes affectus mortalium senserit nec ullis competentibus signis claruerint tantae maiestatis indicia, quoniam larualis illa purgatio, debilium curae, reddita uita defunctis, si et alios cogitemus, deo parua sunt. hanc scribis in quodam conuentu amicorum ab uno ex multis, qui aderant, inlatam esse quaestionem, uos autem interuenisse ulterius inquirenti solutumque conuentum ad potioris peritiae merita distulisse, ne, dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus.