Latin
Letter 137
Augustine, Epistulae 137.18
Unproofread scanNot analysed yet
Modus autem ipse dicendi, quo sancta scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamuis paucissimis penetrabilis! ea. quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea uero, quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita quasi pauper ad diuitem, sed inuitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat ueritate hoc in promptis quod in reconditis habens. sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renouantur, renouata suauiter intimantur. his salubriter et praua corriguntur et parua nutriuntur et magna oblectantur ingenia. ille huic doctrinae inimicus est animus, qui uel errando eam nescit esse saluberrimam uel odit aegrotando medicinam.