Latin
Letter 137
Augustine, Epistulae 137.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vides, quam prolixam epistulam fecerim. si quid ergo te mouet atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias usitatarum epistularum uelut custodiendus modus, quia et optime nosti, quam grandes eas ueteres habuerint, cum aliquid agerent, quod explicare breuiter non ualerent. et si auctorum ad alias litteras pertinentium mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur auctoritas. inspice itaque modum epistularum apostolicarum uel eorum etiam, qui illa diuina eloquia tractauerunt, et non te pigeat uel multa quaerenda proponere, si multa permouent, uel ali-, quanto diutius uersare, quod quaeris, ut, quantum fieri per tales, quales sumus, potest, non remaneat dubitationis nubilum, quod obstet lumini ueritatis.