Latin
Letter 137
Augustine, Epistulae 137.20
Unproofread scanNot analysed yet
Scio enim excellentiam tuam quorundam perpeti obstinatissimas contradictiones, qui propterea putant uel putari uolunt Christianam doctrinam utilitati non conuenire rei publicae, quia nolunt stare rem publicam firmitate uirtutum sed impunitate uitiorum. non autem sicut regi homini uel cuilibet principi ciuitatis ita etiam deo, quicquid a multis peccatur, inultum est. misericordia uero eius et gratia praedicata hominibus per hominem Christum impertita autem per deum deique filium eundem ipsum Christum non deserit eos, qui ex eius fide uiuunt eumque pie colunt, siue mala huius uitae patienter fortiterque experiantur siue bonis eius misericorditer ac temperanter utantur, aeternum pro utroque praemium recepturi in ciuitate superna atque diuina, ubi iam non sit moleste toleranda calamitas nec laboriose frenanda cupiditas sed sola sine ulla difficultate et cum perfecta libertate retinenda dei et proximi caritas. incolumem felicioremque te misericordissima dei omnipotentia tueatur, domine inlustris et merito insignis ac praestantissime fili. sanctam et in Christo dignissime honorandam matrem, cuius pro te preces deus exaudiat, pro meritis uestris officiosissime saluto. sanctus frater et coepiscopus meus Possidius praestantiam uestram multum salutat.