Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta uero praecepta concordiae non humanis disputationibus exquisita sed diuina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis lectitentur, quis uel ab illa religione alienus ita surdus est, ut ignoret? ad hoc enim et illa pertinent, quae malunt exagitare quam discere, alteram percutienti praebendam esse maxillam, uolenti auferre tunicam dandum etiam pallium, cum angariante duplicandam uiam. hoc quippe fit, ut uincatur bono malus, immo in homine malo uincatur bono malum et homo liberetur a malo non exteriore et alieno sed intimo ac suo, quo grauius et perniciosius quam cuiusuis hostis extrinsecus immanitate uastatur. qui ergo uincit bono malum, patienter amittit temporalia commoda, ut doceat, quam pro fide atque iustitia contemnenda sint, quae ille nimis amando fit malus. ac sic iniuriosus ab eo ipso, cui fecit iniuriam, discat, qualia sint, propter quae fecit iniuriam, atque in concordiam, qua nihil est utilius ciuitati, paenitens adquiratur uictus non saeuientis uiribus sed beniuolentia patientis. tunc enim recte fit, cum uidetur ei profuturum esse, propter quem fit ad operandam in eo correctionem atque concordiam. hoc certe animo faciendum est, etiam si alius exitus consequatur nec corrigi uelit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum uelut curandum et sanandum adhibita est ista medicina.