Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cum in eorum leguntur auctoribus, exclamatur et plauditur; describi atque praedicari mores uidentur, quibus dignum esset exsurgere ciuitatem, quae tot gentibus imperaret, quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant). cum uero legitur praecipiente auctoritate diuina non reddendum malum pro malo, cum haec tam salubris admonitio congregationibus populorum tamquam publicis utriusque sexus atque omnium aetatum et dignitatum scholis de superiore loco personat, accusatur religio tamquam inimica rei publicae. quae si, ut dignum est, audiretur, longe melius Romulo, Numa, Bruto ceterisque illis Romanae gentis praeclaris uiris constitueret. consecraret, firmaret augeretque rem publicam. quid enim est res publica nisi res populi? res ergo communis, res utique ciuitatis. quid est autem ciuitas nisi hominum multitudo in quoddam uinculum redacta concordiae? apud eos enim legitur ita: 'Breui multitudo diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat.) quae porro praecepta concordiae in suis templis umquam illi legenda censuerunt, quando quidem miseri quaerere cogebantur, quonam modo sine offensione cuiusquam eorum discordes inter se deos suos colere possent, quos imitari discordando si uellent, rupto concordiae uinculo ciuitas laberetur, quod postea paulatim decoloratis corruptisque moribus agi coepit per bella ciuilia?