Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.20
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum autem adtinet ad miracula. quae humanis sensibus stupenda monstrantur, multum errant. qui prophetis sanctis miraculorum magnorum nobilitate praestantibus magos comparant. quanto magis, si eos comparent Christo. quem prophetae illi, quibus magi quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiauerunt esse uenturum et secundum carnem. quam sumpsit ex uirgine, et secundum diuinitatem, qua numquam separatur a patre! Video me fecisse prolixissimam epistulam nec tamen de Christo dixisse omnia, quae uel eis, qui uel . . . . . . . . . . tardiore ingenio diuina non ualent adsequi, uel eis, quos, licet acute moueantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio diuturni erroris ab intellegendo impedit, possint utcumque sufficere. uerum tamen cognosce, quid eos contra moueat, atque rescribe, ut uel epistulis uel libris, si adiuuerit deus, ad omnia respondere curemus. sis in domino felix gratia et misericordia eius, domine eximie et merito insignis, carissime ac desiderantissime fili.