Latin
Letter 139
Augustine, Epistulae 139.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gesta, quae promisit praestantia tua, uehementer expecto et in ecclesia Hipponiensi iam iamque cupio recitari ac, si fieri potuerit, per omnes ecclesias etiam in dioecesi constitutas, ut audiant homines pleneque agnoscant confessores iniquitatis non dei timore extorquente paenitentiam sed iudiciaria diligentia crudelissimorum pectorum aperiente duritiam siue illorum, qui de homicidio et de excaecato ac debilitato presbyteri corpore . . . . . . . . ,siue illorum, qui se illa scire potuisse, quamuis sibi dicerent displicere, negare non ausi sunt refugientes catholicam pacem, uelut ne criminibus polluantur alienis, et in illo schismatis sacrilegio inter sceleratorum tam immanium tantam multitudinem perdurantes, siue etiam illorum, qui se inde non recessuros etiam demonstrata sibi catholica ueritate et Donatistarum peruersitate dixerunt. non est leue, quod deus agi uoluit per operam tuam. utinam tales eorum causas crebras sic audias et facinora eorum atque insana pertinacia sic saepe prodatur eademque publicata gesta in omnium notitiam perferantur! quod autem scripsit eximietas tua dubitare te, utrum in Theoprepia debeas eadem gesta iubere proponi, fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo; alioquin alius locus celebrior prouidendus est, non tamen ullo modo praetermittendum.