Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc deinde uideamus, quale sit, quod in epistula tua sequitur. adiecisti enim eos dicere, quod Christi praedicatio atque doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conueniat, cuius hoc constet esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus et percutienti aliam praebere maxillam et pallium dare ei, qui tunicam auferre perstiterit, et cum eo, qui nos angariare uoluerit, ire debere spatio itineris duplicato, quae omnia rei publicae moribus adseruntur esse contraria. 'nam quis>. inquiunt, 'tolli sibi ab hoste aliquid patiatur uel Romanae prouinciae depraedatoribus non mala uelit belli iure reponere? *haec atque huius modi uerba obtrectantium siue non obtrectando sed quaerendo talia loquentium operosius fortasse refellerem, nisi haec disceptationes haberentur cum uiris liberaliter institutis. unde quid opus est, ut diutius laboremus ac non ipsos potius percontemur, quo modo poterant gubernare atque augere rem publicam, quam ex parua et inopi magnam opulentamque fecerunt, qui 'accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant'? quo modo Caesari, utique administratori rei publicae, mores eius extollens Cicero dicebat, quod nihil obliuisci soleret nisi iniurias? dicebat enim hoc tam magnus laudator aut tam magnus adulator; sed si laudator, talem Caesarem nouerat, si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem ciuitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. quid est autem non reddere malum pro malo nisi abhorrere ab ulciscendi libidine, quod est accepta iniuria ignoscere malle quam persequi et nihil nisi iniurias obliuisci?