Latin
Letter 139
Augustine, Epistulae 139.3
Unproofread scanNot analysed yet
Libros de baptismo paruulorum, cum iam codicem ipsum praestantiae tuae misissem, cur abs te rursus acceperim, oblitus sum, nisi forte, cum inspicerem, mendosos eos repperi et emendare uolui, quod mirabiliter impeditus adhuc usque non feci. epistulam quoque ad te scribendam et his adiungendam, quam, cum ibi essem, iam dictare coeperam, paulo addito sic esse inperfectam scias. si autem rationem omnium dierum et lucubrationum aliis necessitatibus inpensarum tibi possem reddere, grauiter contristatus mirareris, quanta me distendant, quae differri omnino non possunt, nec agere illa permittant, in quae me petendo et admonendo urgues uolentem et ineffabiliter, quia non possum, dolentem. cum enim ab eorum hominum necessitatibus aliquantulum uaco, qui me sic angariant, ut eos nullo modo liceat euitare nec contemnere oporteat, non desunt, quae dictanda praepono sic in articulis temporum constituta, ut dilationem non ferant, sicut mihi fuit breuiatio gestorum conlationis nostrae satis operosa, cum uiderem neminem se uelle tanto aggeri litterarum legendo committere, sicut mihi fuit etiam epistula ad ipsos laicos Donatistas de hac eadem conlatione nostra, quam modo aliquot lucubrationibus terminaui, sicut epistulae duae non breues, una ad dilectionem tuam, altera ad uirum inlustrem Volusianum, quas uos accepisse iam credo, sicut nunc in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de quaestionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit et per litteras intimauit, cui non continuo respondere uides quam minime oporteat. caritas enim, quae tamquam nutrix fouet filios suos, non ordine amandi sed ordine subueniendi infirmiores fortioribus anteponit, quos tales uult esse, quales iam illi sunt, quos non contemnendo sed de his confidendo interim praeterit. tales ergo mihi necessitates dictandi aliquid, quod me ab eis dictationibus impediat, quibus magis inardesco, deesse non possunt, cum paululum spatii uix datur inter aceruos occupationum, quibus nos alienae uel cupiditates uel necessitates angariatos trahunt, et, quid faciam, prorsus nescio.