Latin
Letter 139
Augustine, Epistulae 139.4
Unproofread scanNot analysed yet
Audisti, unde mecum dominum depreceris; sed etiam quod tam instanter et tam crebro me admones, nolo cesses non nihil agens. commendo etiam ego excellentiae tuae ecclesiam in Numidia constitutam, propter cuius necessitates sanctus frater et coepiscopus meus Delphinus a fratribus et coepiscopis meis ibi conlaborantibus et compericlitantibus missus est. nec de hac re plura scribo, cum ipsum praesentem sis auditurus. cetera in commonitoriis inuenies, quae ad presbyterum misi siue modo siue per diaconum Peregrinum, ne mihi ea totiens' iterare necesse sit. semper in Christo cor tuum uigeat et, gaudeat, domine merito insignis multumque carissime ac desiderantissime fili. filium nostrum Refinum, Cirtensem principalem, commendo eximietati tuae.