Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque mihi proposuisti pertractandas quaestiones atque soluendas, dilectissime mi frater Honorate, hinc inde raptas, sicut te uel legentem mouere uel cogitanti tibi in mentem uenire potuerunt, et in conspectum meum fusas quodam modo. quarum solutionem si uelim disserendo ordinare, non ut carptim, sicut propositae sunt, de singulis disseram, sed uno quodam tenore sermonis eas inter se conectam atque contexam. difficile opus uidetur. et tamen puto facilius eas solui, si hoc fecero. inuicem quippe adiuuabunt, si altera pendebit ex altera, donec omnes ueniant in seriem disputationis non singillatim separatis locis, quasi unaquaeque in sua priuata intentione habitet, sed unum aliquid intuentes et unum conlaborantes sociali ratione et indiuidua ueritate.