Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.11
Unproofread scanNot analysed yet
Misit itaque deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege. nam legis sacramenta percepit, ut eos, i qui sub lege erant, redimeret, id est quos lex reos tenebat occidente littera, dum praeceptum non impleretur, antequam uiuificaret spiritus. quia caritas dei, quae praeceptum implet, diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. proinde cum dixisset: Ut eos, qui sub lege erant, redimeret, continuo subiunxit: Ut adoptionem filiorum reciperemus, ut uidelicet huius gratiam beneficii discerneret ab illa filii natura, qui missus est filius non adoptione factus sed semper genitus filius, ut participata natura filiorum hominum ad participandam etiam suam naturam adoptaret filios hominum. quapropter etiam cum dixisset: Dedit eis potestatem filios dei fieri, modumque adiunxisset, ne carnalis intellegeretur natiuitas, quod scilicet eis id praestiterit, qui credunt in nomine eius et per gratiam renascuntur spiritalem non ex sanguinibus neque ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis sed ex deo, mox commendauit huius quasi uicissitudinis sacramentum. tamquam enim mirati tantum bonum non auderemus optare, statim subiunxit: Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, quod unum est ex quinque illis, quae tibi exponi uoluisti, tamquam diceret:s o homines! nolite desperare uos fieri posse filios dei, quia et ipse filius dei, hoc est uerbum dei caro factum est et habitauit in nobis. reddite uicem, efficimini spiritus et habitate in illo, qui caro factus est et habitauit in nobis. neque enim iam desperandum est participatione uerbi fieri posse homines filios dei, quando filius dei participatione carnis factus est filius hominis.