Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec etiam adoptio uocatur. eramus enim aliquid ante, quam essemus filii dei, et accepimus beneficium, ut fieremus, quod non eramus, sicut, qui adoptatur, ante, quam adoptaretur, nondum erat filius eius, a quo adoptatur, iam tamen erat, qui adoptaretur. et ab hac generatione gratiae discernitur ille filius, qui, cum esset filius dei, uenit, ut fieret filius' hominis donaretque nobis, qui eramus filii hominis, filios dei fieri. factus est quippe ille, quod non erat, sed tamen aliud aliquid erat et hoc ipsum aliquid uerbum dei erat, per quod'I facta sunt omnia, et lumen uerum, quod inluminat omnem hominem, et deus apud deum. nos quoque per eius gratiam facti sumus, quod non eramus, id est filii dei; sed tamenĮ aliquid eramus et hoc ipsum aliquid multo inferius, hoc est filii hominum. descendit ergo ille, ut nos ascenderemus, et manens in sua natura factus est particeps naturae nostrae, ut et nos manentes in natura nostra efficeremur participes naturae ipsius, non tamen sic; nam illum naturae nostrae participatio non fecit deteriorem, nos autem facit naturae illius participatio meliores.