Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.20
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est gratia testamenti noui. nam in uetere testamento quando commendabas nonnisi a te peti sperarique debere etiam ipsam terrenam temporalemque felicitatem, in te sperauerunt patres nostri, sperauerunt et eruisti eos; ad te clamauerunt et salui facti sunt; in te sperauerunt et non sunt confusi. illos quippe patres inter inimicos suos uiuentes et diuitiis implesti et ab hostibus eruisti gloriosasque uictorias' reportare fecisti et de diuersis eos mortibus liberasti. pro alio subiecisti, ne feriretur, arietem; alium de putredine sanum et ei dupla, quae amiserat, reddidisti; alium inter leones esurientes inlaesum integrumque seruasti; aliorum inter flammas deambulantium grata uoce laudatus es. tale aliquid in Christo expectabant fieri Iudaei, unde probarent, si uere filius dei esset. ex eorum persona et in libro sapientiae dicitur: Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus in sermonibus ipsius. si enim uerus filius dei est. suscipiet eum et liberabit eum de manibus contrariorum. haec, inquit, cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim eos malitia eorum. adtendentes quippe tempus ueteris testamenti et illam patrum etiam temporalem felicitatem, in qua illis exhibenda demonstrauit deus etiam talia dona sua esse, non uiderunt iam esse tempus, quo reuelaretur in Christo bona aeterna proprie deum praestare iustis, qui bona temporalia praestat et impiis.