Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.21
Unproofread scanNot analysed yet
Denique cum dixisset: In te sperauerunt patres nostri, sperauerunt et eruisti eos; ad te clamauerunt et salui facti sunt; in te sperauerunt et non sunt confusi, uide, quid adiunxerit: Ego autem sum uermis et non homo. quod uidetur quidem ad commendandam humilitatem simpliciter dictum. ut se in oculis persequentium abiectissimum quiddam et contemptissimum demonstraret; sed non est contemnenda altitudo secreti profunditasque mysterii praesertim in eis uerbis. quae tanto saluatori in prophetiae praedicatione coaptantur. dictus est hinc sensus elegantissimus a prioribus, ideo se hoc nomine Christum praenuntiari uoluisse, quia uermis de carne sine concubitu nascitur, sicut natus est ille de uirgine. sed in libro suo Iob cum de creaturis caelestibus loqueretur, quod in dei conspectu etiam ipsa uix munda sint: Quanto magis, inquit, homo putredo et filius hominis uermis. putredinem pro mortalitate posuit, quae iam uelut conceptam gerit moriendi necessitatem, in quam peccando contrusus est homo, et filium hominis uermem natum de putredine quasi putrem, hoc est de mortalitate mortalem. ac per hoc in his uerbis psalmi alium sensum nos quaerere admonuit illo quidem saluo neque reprobato, ut non solum scrutemur, quod ait: Ego autem sum uermis, sed etiam illud, quod addidit: et non homo, secundum illud, quod de libro Iob commemoraui, tamquam diceret: Ego autem sum filius hominis et non homo, non quod homo non sit Christus, de quo apostolus dicit: Unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus —omnis enim filius hominis homo est —,sed ad quendam respicit sensus iste, qui homo sic fuerit, ut non esset filius hominis, id est Adam. forte ergo sic dictum est: Ego autem sum uermis et non homo, id est ego autem sum filius hominis et non homo, tamquam diceretur: Ego autem sum Christus, in quo omnes uiuificantur, non Adam, in quo omnes moriuntur.