Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.36
Unproofread scanNot analysed yet
Circumdederunt me uituli multi, hoc est minores in plebe. tauri pingues obsederunt me, hoc est superbi ac diuites, principes plebis. ape rue run t in me os suum —clamando: Crucifige, crucifige —quasi leo rapiens et rugiens; rapuerunt enim comprehensum adducentes ad praesidem et rugierunt petendo eius mortem. sicut aqua effusus sum, tamquam ut in me lapsi caderent persecutores mei. dispersa sunt omnia ossa mea; quid sunt ossa nisi corporis firmamenta? corpus autem Christi ecclesia: firmamenta ergo ecclesiae qui nisi apostoli, qui etiam columnae alibi appellantur? hi utique dispersi sunt, cum ad passionem ipse duceretur uel cum esset passus et mortuus. factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio uentris mei. hoc sane quem ad modum capiti nostro, ipsius corporis saluatori coaptetur, inuenire difficile est. neque enim nisi magno pauore contingit, ut cor uelut cera liquescat humanum. quod unde in illo fieri posset, qui potestatem habebat ponendi et recipiendi animam suam? sed profecto aut infirmorum suorum in se transtulit causam siue illorum, qui mortis metu pauescunt sicut ipse Petrus ex egregio praesumptore tam creber negator effectus, siue illorum, qui tristitia salubri contabescunt sicut idem ipse Petrus, cum amare fleuit —nam et tristitia quasi soluit cor, unde dicitur etiam Graece quod appellata sit λόπη, aut certe profundum sacramentum nos intellegere uoluit, ut cordis sui nomine significaret scripturas suas, ubi eius utique latebat consilium, quod tunc apertum est, cum ea, quae de illo prophetata fuerunt, passus impleuit. solutae sunt ergo scripturae eius in his, quae perfecta sunt aduentu eius, natiuitate, passione, resurrectione, glorificatione. quis enim ea iam non intellegit in prophetis, quando usque ad intellectum etiam carnalis multitudinis peruenerunt? quam fortasse significauit medio uentris sui, ut in eius corpore, quod est ecclesia, quasi uentris locum habeat carnalis et infirmior multitudo, aut, si uentris nomen magis interioribus competit, ad eos potius perfectiorem scripturarum intellectum pertinere monstratum est, cum cor eius, id est scripturae eius, quae continent consilium eius, in medio eorum, hoc est in cogitatione eorum tamquam cera dissoluitur, hoc est feruore spiritus aperitur, disputatur, exponitur.